Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. tune hic amator audes esse, hallex viri,
  2. aut contrectare quod mares homines amant?
  3. deglupta mena, sarrapis, sementium,
  4. manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior
  5. ali ulpicique quam Romani remiges.
Agor.
  1. Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,
  2. qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?
Antam.
  1. Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?
  2. nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.
Agor.
  1. Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras,
  2. ecferte fustis.
Antam.
  1. Heus tu, si quid per iocum
  2. dixi, nolito in serium convertere.
Anter.
  1. Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides,
  2. loqui inclementer nostro cognato et patri?
  3. nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo
  4. et hunc sui fratris filium.
Antam.
  1. Ita me Iuppiter
  2. bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi,
  3. si quid lenoni óptigit magni mali.