Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ego me moror.
- propemodúm hoc opsonare prandium potero mihi.
- sed quid hoc ést? quid est? quid hóc est? quid ego video? quo modo?
- quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio?
- quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?
- satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis?
- et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier.
- non pudet puellam ámplexari baiolum in media via?
- iam hercle ego illum éxcruciandum totum carnufici dabo.
- sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.
- sed adire certum est hanc amatricem Africam.
- heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet?
- quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi.
- Adulescens, salve.
- Nolo, nihil ad te attinet.
- quid tibi hanc digito tactio est?
- Quia mihi lubet.
- Lubet?
- Ita dico.
- Ligula, i in malam crucem.