Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
Gidd.
  1. Apud aedem Veneris.
Han.
  1. Quid ibi faciunt? dic mihi.
Gidd.
  1. Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
  2. oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
Mil.
  1. Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
Agor.
  1. Eho an huius sunt illae filiae?
Gidd.
  1. Ita ut praedicas.
  2. tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
  3. quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
  4. namque hodie earum mutarentur nomina
  5. facerentque indignum genere quaestum corpore.