Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ipsa east.
- Specie venusta, óre atque oculis pernigris.
- Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
- Vin eam videre?
- Filias malo meas.
- sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae,
- si illarum est nutrix, me continuo noverit.
- Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
- foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.
- Quis pultat?
- Qui te proximust.
- Quid vis?