Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Et pol ego ad vos.
- Quid eo?
- Quid id ad te attinet?
- Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.
- Odiosu'sodiosus es .
- Lubet.
- numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.
- Malitia certare tecum miseria est.
- Mers tu mala es.
- Quid est quod metuas?
- Idem istuc quod tu.
- Dic ergo ---
- ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.
- Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
- omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego.
- At tu hoc face:
- fide data credamus.
- Novi: omnes sunt lenae levifidae,
- neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.
- Dic amabo.