Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Habes nescio quid.
Paeg.
  1. Ne me attrecta, subigitatrix.
Soph.
  1. Sin te amo?
Paeg.
  1. Male operam locas.
Soph.
  1. Qui?
Paeg.
  1. Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.
Soph.
  1. Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
  2. né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
  3. tu quidem haud étiam es octoginta pondo.
Paeg.
  1. At confidentia
  2. illa militia militatur multo magis quam pondere.
  3. atque ego hanc nunc operam perdo.
Soph.
  1. Quid iam?
Paeg.
  1. Quia peritae praedico.
  2. sed ego cesso.
Soph.
  1. Mane.
Paeg.
  1. Molesta es.
Soph.
  1. Ergo ero quoque, nisi scio,
  2. quó agas te.
Paeg.
  1. Ad vos.