Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
- Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
- At tamen inspicere volt.
- Inspiciat, si lubet;
- si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
- ipse aedificato.
- Eon, voco huc hominem?
- I, voca.
- Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas
- duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,
- qui solus facio facinora immortalia?
- vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
- novicium mihi quaestum institui non malum:
- nam muliones mulos clitellarios
- habent, at égo habeo homines clitellarios.
- magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
- nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.
- heus Théopropides.
- Hém quis hic nóminat me?
- Eró servos múltis modís fidus.