Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nunc te hoc orare iussit opere maximo,
  2. ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
Si.
  1. Non sunt venales.
Tr.
  1. Scio equidem istuc. sed senex
  2. gynaeceum aedificare volt hic in suis
  3. et balineas et ambulacrum et porticum.
Si.
  1. Quid ergo somniavit?
Tr.
  1. Ego dicam tibi.
  2. dare volt uxorem filio quantum potest,
  3. ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
  4. nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
  5. nescio quem exaedificatas insanum bene;
  6. nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
  7. nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
  8. quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam
  9. sub sicco lumine usque perpetuom diem.
Si.
  1. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
  2. sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
  3. quasi flagitator astat usque ad ostium,
  4. nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.