Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
- nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
- quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam
- sub sicco lumine usque perpetuom diem.
- Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
- sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
- quasi flagitator astat usque ad ostium,
- nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
- Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
- Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
- At tamen inspicere volt.
- Inspiciat, si lubet;
- si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
- ipse aedificato.