Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Numquid increpavit filium?
- Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet ---
- nunc te hoc orare iussit opere maximo,
- ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
- Non sunt venales.
- Scio equidem istuc. sed senex
- gynaeceum aedificare volt hic in suis
- et balineas et ambulacrum et porticum.
- Quid ergo somniavit?
- Ego dicam tibi.
- dare volt uxorem filio quantum potest,
- ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
- nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
- nescio quem exaedificatas insanum bene;