Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Cape igitur speculum.
Philol.
  1. Ei mihi misero, savium speculo dedit.
  2. nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Sc.
  1. Linteum cape atque exterge tibi manus.
Philem.
  1. Quid ita, obsecro?
Sc.
  1. Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:
  2. ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philol.
  1. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
  2. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philem.
  1. Etiamne unguentis unguendam censes?
Sc.
  1. Minime feceris.
Philem.
  1. Quapropter?
Sc.
  1. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
  2. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
  3. vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
  4. ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
  5. itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
  6. quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philol.
  1. Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
  2. verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,