Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
- ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
- Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
- quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
- Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
- dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
- Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
- Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
- Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
- nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
- Cedo cerussam.
- Quid cerussa opust nám?
- Qui malas oblinam.
- Vna operá ebur atramento candefacere postules.
- Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
- Tum tu igitur cedo purpurissum.
- Non do. scita es tu quidem.
- nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
- non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
- neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.