Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
  2. optumas frustrationes dederis in comoediis.
Call.
  1. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Th.
  1. Licet.
Call.
  1. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
  2. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
  3. propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
  4. stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;
  5. scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
  6. quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
  7. faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia
  8. nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Th.
  1. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
  2. quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.