Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
- faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
- numquid aliud fecit nisi quod faciunt summis gnati generibus?
- Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
- Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
- Maxime, accipito hanc tute ad te litem.
- Enim istic captio est.
- fac ego ne metuam --- ut tu meam timeas vicem.
- Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis
- me ludificatust.
- Bene hercle factum, et factum gaudeo:
- sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
- Quid ego nunc faciam?
- Si amicus Diphilo aut Philemoni es,