Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.
- sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
- erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
- Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
- continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
- ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
- cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
- Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
- Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
- non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
- dissimulabo me horum quicquam scire.
- O mortalem malum,
- alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
- verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
- adgrediar hominem, appellabo.
- Nunc ego ille húc veniat velim.
- Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.
- Euge, Tranio, quid agitur?
- Veniunt rure rustici.
- Philolaches iam hic aderit.