Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Sume.
Th.
  1. Eademque opera haéc tibi narravero,
  2. quis med exemplis hodie ludificatus est.
Tranio
  1. Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
  2. atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
  3. nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,
  4. abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,
  5. ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,
  6. eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.
  7. postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,
  8. capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
  9. quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
  10. ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
  11. facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
  12. pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
  13. nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
  14. non amicus alius quisquamst ---
  15. aut ---
  16. pro ---
  17. ille qui --- ero simul. ---