Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
- tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.
- Erro quam insistas viam.
- At scietis. séd ecquae ancillast illi?
- Est prime cata.
- Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,
- ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
- quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
- militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.
- Audio;
- ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
- auribus utor ---
- ---
- ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum,
- ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
- qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
- Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,