Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
Per.
  1. Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier,
  2. sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,
  3. quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
Pal.
  1. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
  2. cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
Per.
  1. Ingenuamne an libertinam?
Pal.
  1. Aequi istuc facio, dum modo
  2. eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,
  3. cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
Per.
  1. Lautam vis an quae nondum sit lauta?
Pal.
  1. Sic consucidam,
  2. quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Per.
  1. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
  2. sed quid ea usus est?
Pal.
  1. Vt ad te eam iam deducas domum
  2. itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,