Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Vicine, ausculta quaeso.
- Ego auscultem tibi?
- Expurigare volo me.
- Tun te expuriges,
- qui facinus tantum tamque indignum feceris?
- an quia latrocinamini, arbitramini
- quidvis licere facere vobis, verbero?
- Licetne?
- At ita me di deaeque omnis ament,
- nisi mihi supplicium virgeum de te datur
- longum diutinumque, a mane ad vesperum,
- quod meas confregisti imbricis et tegulas,
- ibi dum condignam te sectatus essectatu's simiam,
- quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
- amplexum amicam, quom osculabatur, suam,
- quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es
- probri pudicam meque summi flagiti,
- tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
- nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,
- dedecoris pleniorem erum faciam tuom,