Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ergo, si sapis,
- mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
- ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
- atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
- erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —
- Satin abiit ille neque erile negotium
- plus curat, quasi non servitutem serviat?
- certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,
- nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
- certum est nunc observationi operam dare.
- non hercle hisce homines me marem, sed feminam
- vicini rentur esse servi militis:
- ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,
- quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
- tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?
- Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.
- metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
- quantum hunc audivi facere verborum senem.
- Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,
- meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?