Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
- tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
- nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis
- tuom stultiloquium.
- Qui vero dupliciter?
- Dicam tibi.
- primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
- iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.
- Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
- Pergin, infelix?
- Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?
- quin etiam nunc intus hic in proxumost.
- Eho an non domist?
- Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
- Certum est facere. —
- Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
- quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.
- quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:
- nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,
- si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?