Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quod id est facinus?
- Impudicum.
- Tute scias soli tibi,
- mihi ne dixis, scire nolo.
- Non enim fáciam quin scias.
- simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
- Edepol, Sceledre, homo sectatus essectatu's nihili nequam bestiam.
- Di te perdant.
- Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.
- Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
- atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero
- nescio quo adulescente.
- Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
- Profecto vidi.
- Tutin?
- Egomet duobus his oculis meis.
- Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.
- Num tibi
- lippus videor?
- Medicum istuc tibi meliust percontarier.