Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Mentitur, feri.
Pyrg.
  1. Mane, dum narro.
Per.
  1. Quid cessatis?
Pyrg.
  1. Non licet mihi dicere?
Per.
  1. Dic.
Pyrg.
  1. Oratus sum, ad eam ut irem.
Per.
  1. Quor ire ausus esausu's? em tibi.
Pyrg.
  1. Oiei, satis sum verberatus. obsecro.
Car.
  1. Quam mox seco?
Per.
  1. Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.
Pyrg.
  1. Obsecro hercle te, ut mea verba aúdias prius quam secat.
Per.
  1. Loquere.
Pyrg.
  1. Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui,
  2. itaque ancilla, conciliatrix quaé erat, dicebat mihi.
Per.
  1. Iura te non nociturum esse hómini de hac re nemini,
  2. quod tu hódie hic verberatus esverberatu's aut quod verberabere,
  3. si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.
Pyrg.
  1. Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini,
  2. quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror;
  3. et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.