Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
- Quin tua causa exegit virum ab sé.
- Qui id facere potuit?
- Quia aedís dotalis huius sunt.
- Itane?
- Ita pol.
- Iube domum ire.
- iam ego illi ero.
- Vide né sies in exspectatione,
- ne illam animi excrucies.
- Non ero profecto. abite.
- Abimus. —
- Sed quid ego video?
- Quid vides?
- Nescio quis eccum incedit
- ornatu quidem thalassico.
- It ad nos, volt te profecto.
- nauclerus hic quidem est.
- Videlicet accersit hanc iam.
- Credo.