Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
Pyrg.
  1. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.
Acr.
  1. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.
Pyrg.
  1. Vt me veretur.
Pal.
  1. Illa ad nos pergit.
Mil.
  1. Vos volo.
Pyrg.
  1. Et nos te.
Mil.
  1. Vt iussisti,
  2. eram meam eduxi foras.
Pyrg.
  1. Video.
Milph.
  1. Iube ergo adire.
Pyrg.
  1. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milph.
  1. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.
  2. dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrg.
  1. Levandum morbum mulieri video.
Mil.
  1. Vt tremit atque extimuit,
  2. postquam te aspexit.
Pyrg.
  1. Víri quoque armáti idem istuc faciunt,
  2. ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?
Milph.
  1. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.