Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nimium óptas.
Milph.
  1. Non me dico,
  2. sed erám meam, quae te démoritur.
Pyrg.
  1. Multae aliae ídem istuc cúpiunt,
  2. quibus cópia non est.
Milph.
  1. Écastor haud mírum, si te habes cárum,
  2. hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.
  3. deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
Pal.
  1. Non hércle humanust érgo —
  2. nam vólturio plus húmani credo ést.
Pyrg.
  1. Magnum me fáciam
  2. nunc quom íllaec me sic cónlaudat.
Pal.
  1. Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?
  2. quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.
Pyrg.
  1. Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.
Milph.
  1. Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.
  2. nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.
Pyrg.
  1. Quid núnc tibi vis, muliér? memora.
Milph.
  1. Vt quae té cupit, eam ne spérnas,
  2. quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.