Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
Pal.
  1. Quo argumento?
Pyrg.
  1. Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Pal.
  1. Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Pyrg.
  1. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
  2. hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
Pal.
  1. Priusne quam illam oculis tuis videas?
Pyrg.
  1. Video id quod credo tibi.
  2. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
Pal.
  1. Hercle hanc quidem
  2. nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
  3. ego hanc continuo uxorem ducam.
Pyrg.
  1. Quíd ergo hanc dubitas conloqui?
Pal.
  1. Sequere hac me ergo.
Pyrg.
  1. Pedisequos tibi sum.
Milph.
  1. Vtinam, cuius causa foras
  2. sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.