Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non opus est, inquam, nunc intro te ire.
Char.
  1. Responde mihi,
  2. qua causa?
Evt.
  1. Operae non est.
Char.
  1. Cur?
Evt.
  1. Quia non est illi commodum.
Char.
  1. Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
  2. omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,
  3. qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
Evt.
  1. Mane parumper atque haec audi.
Char.
  1. Cape sis, puere, hoc pallium.
Evt.
  1. Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
  2. ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
  3. suspicatur illam amicam esse illi.
Char.
  1. Sonam sustuli.