Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Deos orato ut eius faciant copiam.
Evt.
  1. Derides.
Char.
  1. Servata res est demum, si illam videro.
  2. sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras
  3. exite illinc, pallium mi ecferte.
Evt.
  1. Em, nunc tu mihi places.
Char.
  1. Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,
  2. ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
Evt.
  1. Non mihi credis?
Char.
  1. Omnia equidem credo quae dicis mihi.
  2. sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?
Evt.
  1. Paulisper mane.
Ch.
  1. Quid, manebo?
E.
  1. Tempus non est intro eundi.
Ch.
  1. Enicas.