Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
- Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
- spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
- ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
- domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,
- vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;
- eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
- iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
- solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.
- date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
- Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;
- egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,
- egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,
- egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.
- nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,