Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ecastor faxim, si itidem plectantur viri,
  2. si quis clam uxorem duxerit scortum suam,
  3. ut illae éxiguntur quae in se culpam commerent,
  4. plures viri sint vidui quam nunc mulieres.—
Charinvs
  1. Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale:
  2. hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
  3. usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium
  4. interemptust, interfectust, alienatust. occidi.
  5. di penates meum parentum, familiai Lar pater,
  6. vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
  7. ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,
  8. aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;
  9. nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
  10. ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere
  11. ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,