Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ut veniat ad me iam simul tecum.—
Syr.
  1. Eo.—
Lys.
  1. Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.
  2. conceptis verbis iam iusiurandum dabo,
  3. me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra?
  4. perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.
  5. at te, vicine, di deaeque perduint,
  6. cum tua amíca cumque amationibus.
  7. suspicione implevit me indignissime,
  8. concivit hostis dómi: uxór acerrumast.
  9. ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,
  10. me istanc capillo protracturum esse in viam,
  11. nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
  12. uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,
  13. iubeas, si sapias, haec intró auferrier: