Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Dabitur.
Coc.
  1. Dari ergo sis iube.
  2. dari pótest interea dum illi ponunt.
Lys.
  1. Quin abis?
  2. potine ut molestus ne sis?
Coc.
  1. Agite apponite
  2. obsonium istuc ante pedes illi seni.
  3. haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti
  4. sequimíni.—
Lys.
  1. Fortasse te illum mirari coquom,
  2. quod venit atque haec attulit. dicam quid est.
Dor.
  1. Non miror si quid damni facis aut flagiti.
  2. nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male
  3. measque in aedis sic scorta obductarier.
  4. Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,