Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?
  2. possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?
Pas.
  1. Possum.
Lys.
  1. Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
Pas.
  1. De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.
Lys.
  1. Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate
  2. quom scis facere officium tuom, mulier.
Pas.
  1. Pol docta didici.
  2. operam accusari non sinam meam.
Lys.
  1. Em istaec hercle res est.
  2. ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,
  3. peculiarem.
Pas.
  1. Mi senex, tam vetulam?
Lys.
  1. Generis graecist;
  2. eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.
Pas.
  1. Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
Lys.
  1. Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
Pas.
  1. Dic igitur quaeso, quoia sum?
Lys.
  1. Tuo ero redempta es rursum;
  2. ego te redemi, ílle mecum oravit.