Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Cur emeris me.
- Tene ego? ut quod imperetur facias,
- item quod tu mihi si imperes, ego faciam.
- Facere certumst
- pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.
- Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
- Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare
- nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
- Bona si esse vis, bene erit tibi.
- Tum pol ego perii misera.
- Qui?
- Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
- Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.
- Haud equidem dico,
- nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
- Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
- rogare hoc unum te volo.
- Roganti respondebo.
- Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?
- Pasicompsae.