Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
Pas.
  1. Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare
  2. nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
Lys.
  1. Bona si esse vis, bene erit tibi.
Pas.
  1. Tum pol ego perii misera.
Lys.
  1. Qui?
Pas.
  1. Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
Lys.
  1. Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.
Pas.
  1. Haud equidem dico,
  2. nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
Lys.
  1. Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
  2. rogare hoc unum te volo.
Pas.
  1. Roganti respondebo.
Lys.
  1. Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?
Pas.
  1. Pasicompsae.