Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Septem mihi.
Dem.
  1. Numquam edepol me vincet hodie.
Char.
  1. Commodis poscit, pater.
Dem.
  1. Nequiquam poscit: ego habeo.
Char.
  1. At illic pollicitust prior.
Dem.
  1. Nihili facio.
Char.
  1. Quinquaginta poscit.
Dem.
  1. Non centum datur.
  2. potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?
  3. maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
  4. sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
Char.
  1. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
  2. eius amore.
Dem.
  1. Multo hercle ille magis senex, si tu scias.
Char.
  1. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior