Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
- Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.
- Quid ais?
- Quid est?
- Non ego illám mancupio accepi.
- Sed ille illam accipiet. sine.
- Non potes tu lege vendere illam.
- Ego aliquid videro.
- Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio
- quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
- Ego scio velle.
- At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
- Quid id mea refert?
- Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
- Quid ais?