Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
- Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
- sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?
- Advexi.
- Quid? ea ut videtur mulier?
- Non edepol mala.
- Vt moratast?
- Nullam vidi melius mea sententia.
- Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.
- Eho an vidisti, pater?
- Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
- Qui vero?
- Quia †non nostra formam habet dignam domo.
- nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
- lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
- quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:
- horunc illa nihilum quicquam facere poterit.
- Admodum.
- ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
- Ne duas, neve te advexisse dixeris.