Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
- Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
- Cras agito, perendie agito.
- Saepe ex te audivi, pater:
- rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
- Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
- Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.
- Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?
- iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
- quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
- Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
- de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
- Quin ego hunc adgredior de illa?
- Quin ego hinc me amolior?
- eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.
- Immo mane;
- paucula etiam sciscitare prius volo.
- Dic quid velis.
- Vsquene valuisti?
- Perpetuo recte, dum quidem illic fui;