Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
  2. barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
  3. ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
  4. comminuam illo scipione quem ipse habet.
Sen.
  1. Dabitur malum,
  2. me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Men.
  1. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
  2. osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Sen.
  1. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
  2. sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.