Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- prius quam turbarum quid faciat amplius.
- Enim haereo;
- ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
- pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
- ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
- faciam quod iubes, Apollo.
- Fuge domum, quantum potest,
- ne hic te obtundat.
- Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
- ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—