Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. boníne an malí sint, id haúd quaeritánt;
  2. res magís quaeritúr quam cliéntum fidés
  3. cuius modí clueat.
  4. si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,
  5. sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.
  6. quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt,
  7. sollícitos patrónos habént.
  8. datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces
  9. virí, fraudulénti,
  10. qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,
  11. mens est in quo ---
  12. eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
  13. quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt
  14. aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.
  15. sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui
  16. agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
  17. ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
  18. dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
  19. aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut
  20. sponsio fierét. quid ille? qui --- praedem dedit.