Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ibo et conveniam servom, si potero, meum,
- ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.—
- Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
- ubi vir compilet clanculum quidquid domist
- atque ea ad amicam deferat?
- Quin tu taces?
- manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
- pallam ad phrygionem cum corona ébrius
- ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
- sed eccám coronam quám habuit. num mentior?
- em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.
- atque edepol eccum óptume revortitur;
- sed pallam non fert.
- Quid ego nunc cum illoc agam?
- Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
- huc concedamus: ex insidiis aucupa.
- Vt hóc utimúr maximé more móro
- moléstoque múltum, atque utí quique súnt
- optumí, maxumé morem habént hunc:
- cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: