Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Menaechme, amare ait te multum Erotium,
  2. ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas,
  3. atque huc ut addas auri pondo únciam
  4. iubeasque spinter novom reconcinnarier.
Men.
  1. Et istúc et aliud, si quid curari volet,
  2. me curaturum dicito, quidquid volet.
Anc.
  1. Scin quid hoc sit spinter?
Men.
  1. Nescio, nisi aureum.
Anc.
  1. Hoc est quod olim clanculum ex armario
  2. te surrupuisse aiebas uxori tuae.
Men.
  1. Numquam hercle factum est.
Anc.
  1. Non meministi, obsecro?
  2. redde igitur spinter, si non meministi.
Men.
  1. Mane.
  2. immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.
Anc.
  1. Istuc.
Men.
  1. Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?
Anc.
  1. Numquam dedisti.
Men.
  1. Nam pol hoc unum dedi.
Anc.
  1. Dicam curare?