Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
- Responde, surrupuistin uxori tuae
- pallam istanc hodie átque dédisti Erotio?
- Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
- dedi nec pallam surrupui.
- Satin sanus es?
- occisast haec res. non ego te indutum foras
- exire vidi pallam?
- Vae capiti tuo.
- omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
- tun med indutum fuisse pallam praedicas?
- Ego hercle vero.
- Non tu abis quo dignus es?
- aut te piari iube, homo insanissime.
- Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
- uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar;
- omnes in te istaec recident contumeliae:
- faxo haud inultus prandium comederis.—
- Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor,
- ita me ludificant? sed concrepuit ostium.