Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. voluptárii atque potatores maxumi;
  2. tum sycophantae et palpatores plurumi
  3. in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
  4. nusquam perhibentur blandiores gentium.
  5. propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
  6. quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Men.
  1. Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
Mess.
  1. Quid eo vis?
Men.
  1. Iam aps te metuo de verbis tuis.
Mess.
  1. Quid metuis?
Men.
  1. Ne mihi damnum in Epidamno duis.
  2. tu magnus amator mulierum es, Messenio,
  3. ego autem homo iracundus, animi perditi;
  4. id utrumque, argentum quando habebo, cavero,
  5. ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Mess.
  1. Cape atque serva. me lubente feceris.
Cylindrvs
  1. Bene opsonavi atque ex mea sententia,
  2. bonum anteponam prandium pransoribus.
  3. sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo,
  4. prius iám convivae ambulant ante ostium,