Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
- nam invenissemus iam diu, si viveret.
- Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
- qui sese dicat scire eum esse emortuom:
- operam praeterea numquam sumam quaerere.
- verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
- ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
- In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
- redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
- Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
- molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
- Em
- illoc enim vérbo esse me servom scio.
- non potuit paucis plura plane proloqui.
- verum tamen néqueo contineri quin loquar.
- audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
- viaticati hercle admodum aestive sumus.
- ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
- ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
- nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis