Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
  2. cum viatico: id tibí iam huc adferam.
Men.
  1. Adfer strenue.
Mess.
  1. Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.—
Men.
  1. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
  2. alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
  3. ---
  4. vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
  5. esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;
  6. is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium: