Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Men.
  1. Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Mess.
  1. Nempe iubes?
Men.
  1. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Mess.
  1. Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
  2. gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
  3. ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
  4. apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Men.
  1. Minime.
Mess.
  1. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi